joi, noiembrie 16
Sfântul Matei
Sfântul Apostol Matei (מתנה = dăruit, opinii cu privire la etimologie: „darul meu”, „darul lui Dumnezeu”) este unul din cei doisprezece Apostoli ai Mântuitorului. Înainte de a fi chemat să fie ucenic al Mântuitorului, Sf. Apostol Matei a fost vameş. Este autorul primei Evanghelii, care începe cu genealogia omenească a lui Iisus Hristos, pentru acest motiv având ca simbol un chip omenesc, ceilalţi Evanghelişti având ca simboluri leul (Marcu), boul (Luca) şi vulturul (Ioan).
Haec igitur quattuor euangelia multo ante praedicta et Ezechielis quoque uolumen probat, in quo prima uisio ita contexitur. Et in medio similitudo quattuor animalium, et uultus eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et faotes aquilae. Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham. Secunda Marcum, in quo uox leonis in heremo rugientis auditur, uox clamantis in deserto: parate uiam domini, reotas facite uias eius. Tertia uituli, quae euangelistam Lucam a lacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Iohannem euangelistam, qui assumptis pennis aquilae et ad altiora festinans de uerbo Dei disputat. Unde et apocalypsis introducit quattuor animalia plena oculis dicens: Animal primum simile leoni, et secundum simile uitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae uolanti. Quibus cunctis perspicue ostenditur, quattuor tantum debere euangelia suscipi.
(Prefaţa Fericitului Ieronim la Evanghelia a patra)
